Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 60


autem primum pre manibus est, de sequenti certitudinem non
habemus, pro eo quod in Apocalipsis libro post percussionem bestie
regnum traditur sanctis, incarcerato dracone in abysso, qui iterum
solvendus est, «ut seducat gentes, que sunt super quatuor angulos
terre, Gog et Magog». Videtur ergo, hoc ipsum intellexisse Daniel,
qui postquam ait, docente se angelo, «et vidi quod ocissa esset bestia...»,
rursum repetit alium prelium quod erit in novissimo maledictionis,
quando rex ille, quem designat Antiochus, «supra quam
credi potest universa vastabit». Eodem modo loquitur Jezechiel propheta,
qui postquam agit, occulto quodam misterio de ressurrectione
mortuorum, in fine temporum et annorum introducit venturum Gog
de terra Magog, principe capitis Musoch et Tubal. Ut hanc
autem opinionem omnibus allis preferendam monstremus, qualiter
in eam conveniant omnes auctoritates, discutiendum est.
28. Quod ait Iohannes de capite bestie: «vidi unum de capitibus
bestie...», in regno isto Sarracenorum orientalium complendum
est, sive factum sit, ut iam dixi, sive adhuc forsitan faciendum. Quocumque
autem modo id fiat, in ipso capite, aut modo est aut in proximo
erit rex ille undecimus, qui «putabit quod possit mutare tempora
et leges, et tradentur in manu eius tempus, et tempora, et
dimidium temporis». Primo autem percuciet Babilonem, hoc est populum
christianum versum in Babilonem, et ita faciet prelium adversus
sanctos, et de primo quidem exultabit, de secundo lugebit.
Quod autem ait Daniel: «videbam donec venit antiquus dierum, et
iudicium sedit, et regnum obtinuerunt sancti» et cetera, ea ipsa verba
sunt, que ponit Iohannes: «vidi celum apertum et ecce equus
albus et qui sedebat... » Ex utroque vero aperte colligitur, quod rex
ille undecimus sit vicarius draconis, et quod illo divinitus interfecto
draco retrudatur in abysso, et regnum detur sanctis excelsi. In Apocalipsi
autem habetur amplius, quod cum bestia erit pseudopropheta,

Torna all'inizio