Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 129


ad Gedeonem dicens: «Dominus tecum, virorum fortissime», et in
illo qui apparuit Manue, qui cum ascenderet flamma altaris in celum,
ipse in flamma pariter ascendit.
Quia igitur in omnibus istis animus est vel est animus quique istorum,
Deus autem est in animis ut in animalibus, multo magis igitur
et in istis animis est per actionem, que animalia non sunt.
[55]
Quod aiunt Deum esse in corporibus, id est in celo et in terra
Postquam igitur Deum in tribus animis, id est animali rationali et
intellectuali, esse descripsit, nunc hunc in corporibus esse, ut nil eius
presentiam possit effugere, ostendit et ait: corporibus, celo et terra. Duo
sunt hec genera rerum sibi e regione distantia, id est animus seu spiritus
et corpus. Ista namque, cum sint perpetue subsistentie, nulla corruptio
potest auferre esse spiritum vel esse corpus. Dicunt igitur theosophi
Deum esse in corporibus, id est celo et terra. Omne enim corpus aut
est celum aut est terra, id est aut celeste aut est terrestre.
Quod vero dicis de corporibus mathematicis, ut de aliqua figura
geometrica que consideratur conceptione animi in longum latum et
altum, unde appellantur corpora, dico quod huiusmodi non sunt corpora
sed tantum cogitantur. Quod item queris de umbratili corpore,
utrum sit celeste vel terestre, dico quod terestre est, quia de umbra terestri;
nascitur enim ex obscuritate obiecti corporis et luce. Et quia
semper est lux et semper obscuritas, dicunt huiusmodi corpora semper
esse, et<si> non semper videantur.
Deus igitur est in celo et in terra per significationem, per impletionem,
proprietate etiam et creatione. Venit enim significatio celi, que
Deum inentem habet et professa est Dei in se Filium significari, ubi dicit
David: «Dominus de celo prospexit super filios hominum» et

Torna all'inizio