suspecto arbitretur, prout sibi visum fuerit, et solvat castellano  
libras .X. imperialium. Et si violenter iacuerint cum virghine vel  
uxore aliena vel vidua, solvat libras .XXV. imperialium et  
nichilominus virghinem opressam teneatur accipere in uxorem, si  
potest, vel maritet eam ut supra et si voluntarie cum coniuncta  
solvat libras .X. imperialium et si cum vidua libras tres imperialium.  
Quod si predictas penas non solverit, condampnetur et puniatur  
per castellanum ad eius arbitrium et hoc si culpabilis in predictis  
sine violentia comissis vel eorum aliquo accusatus vel denuntiatus  
fuerit castellano per maritum, patrem, matrem, fratrem aut  
propinquum vel affinem usque in quartum gradum vel tutores seu  
curatores mulieris cum qua sit comissum dellictum vel viro ipsius  
vel si delictum fuerit notorium super eo; aliter non possit super  
ipsis sine violenta comissis procedi. 
VII. DE FERUTA BANNITORUM. 
ITEM statutum et ordinatum fuit quod si aliquis volens capere  
aliquem bannitum da predictis malefitiis, que in primo statuto  
dicuntur, percusserit vel interfecerit aliquem bannitum ex ipsis  
maleficiis vel aliquo ipsorum, quod percussor sit et iaceat sine  
pena vel banno solvendo. 
VIII. DE INSULTU FACTO AD DOMUM HABITATIONIS  
ALICUIUS VEL IN STRATA PUBLICA. 
ITEM quod si quis insultaverit aliquem de Isula (sic) vel Ripperia,  
si ad domum habitationis ipsius insultati cum armis prohibitis per  
statutum comunitatis Ripperie, intrando portam vel hostium vel  
pedem intus ponendo extrahendo vel percuotiendo ad dictatam  
habitationem, componat pro banno suprascripto domino castellano  
pro quolibet et qualibet vice libras .XXV. imperialiurn. Et si  
insultaverit in strata publica solvat soldos centum imperialium et  
si extra stratam, si super possessione insultati, soldos .LX. et si alibi  
soldos .XX. imperialium.
  |  
  |