Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 26


tradidit ei ymaginem argenteam quandam, quam dixit esse per incantationum
nodos multique artificii uirtute constructam, que
aduersus incantationes iam factas est ualde potissima, cassans
uidelicet que facta iam sunt et eorum nociua expulsione finali repellens.
De hac igitur Iasonem sic instruxit ut eam caute supra se
deferat. Nam aduersus incantationes quaslibet preualere se sciet,
nociuarum incantationum uiribus annullatis. secundo sibi tradidit
cuiusdam unguenti odoriferi medicamen, quo ipsum linire
suasit, asserens in eo uirtutem inesse ut aduersus flamas ualde preualeat,
extinguat incendia, et omne quod habet potentiam comburrendi in
cassa fumositate resoluat. Deinde quendam annullum sibi dedit,
in quo talis uirtutis lapis erat inclusus ut, quecumque uenena corriperet,
eorum nocumenta repelleret et, quem ueneni rabies infusa
forsan inficeret, uelut ab aquis infusum innocuum sua uirtute salutaret.
Erat et in eodem lapide alia uirtus intensa ut, siquis hunc
lapidem clausum gereret in pugillo ita quod lapis ipse gerentis
carni inhereret, inuisibilis statim fieret ita quod, dum ipse gestaret
in pugno eius, nemini pateret copia uisionis. Hunc lapidem
sapientes achatem appellant, in insula Sicilie primo repertum. Et
hunc Heneam scripsit Virgilius gestauisse cum primum inuisibiliter
Cartaginis peruenit ad <h>oras, de quo sic dixit:
Graditur fido comitatus Achate.
Subsequenter sibi quoddam scriptum exhibuit litterature legibilis et
notissimi etiam intellectus, de quo Medea Iasonem satis diligenter
amonuit vt quam primum ad uellus aureum perueniret, impedimentis
preambulis annullatis, non repente in ipsum irrueret sed
supplex diis in oratione perfusus saltem ter legeret scriptum illud ut,
ea lectura instar sacrificii uelut habente, placatos deos per eam
mereretur habere. Postremo et ultimo quandam fiolam liquore
mirabili tradidit sibi plenam, de qua illum instruxit vt quam primum
perueniret ad boues, liquore illo eorum [h]ora perfunderet
et crebris aspersionibus irroraret. In liquore enim illo hanc inesse
uirtutem asseruit vt quam primum ora boum infunderentur ex
illo, uelut quodam uiscoso glutino sic compacta constringerentur
in unum quod eorum apertura non tam difficilis quam impossibilis

Torna all'inizio