homini pacem habenti in substantiis suis, viro quieto, et cui iustitiae
directae sunt in omnibus, et adhuc volenti capere cibum ! At si quem
tediosae calamitatis infortunium praegravat, si langor assiduus vel inopia
rei familiaris angustat, illi mors dulcis efficitur, atque ut volaces gressus
acceleret exoratur. Unde dicit ille qui supra: O mors, bonum est iudicium
tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus defecta aetate . Cum
profecto finem suum homo nequaquam pro varietatibus huius vitae debeat
perhorrescere vel optare, sed ad hoc tantum si vel propriae vel fraternae
saluti perpenditur eadem mors vel vita prodesse. Quod in se declarat ille
qui dicit: Coartor autem e duobus: desiderium habens dissolvi et cum
Christo esse multo magis melius, permanere autem in carne necessarium
est propter vos . Hinc et beatus Petrus auditoribus suis aiebat: Iustum
arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitionem.
|
|