sic etiam comparatiua: "minore, minori", "priore, priori".  73  
Propria uero uel unius generis, licet sint similia his, faciunt 
tamen in  e , ut "Iuuenale", "rude" (pro "uirga").  74  In  ix  uerbalia, 
"uictrix", "ultrix", tam in  i  quam in  e  faciunt, "ultrice, ultrici", quia 
communia possunt esse cum neutris; unde "ultricia signa".  75  
Alia omnia tercie declinationis nomina in  e  correptam faciunt 
ablatiuum, ut "patre"; si qua uero in  i  inueniantur, auctoritati 
ascribatur, ut "classi uectus", pro "classe".  76  In Grecis inuenitur 
ablatiuus in  e  productam tam prime quam tercie declinationis, 
qui magis est datiuus Grecus pro ablatiuo, ut "Achate", 
"Aristotile" et uno Latino "fame", quod fuit quinte declinationis 
antique.  77   Nominatiuus pluralis  fit a genitiuo singulari,  is  in  es  
productam mutata, in masculino, feminino et communi, ut 
"cardinis, cardines", "matris, matres", "uatis, uates".  78  Neutra 
uero ab ablatiuo singulari fiunt: si in  i  uel tam in  i  quam in  e  
exeat ablatiuus, correpta  i  additur  a , ut "mari, maria", "felici, felicia". 
 79  Excipiuntur "uetera", "ludicra" et comparatiua, ut "maiora", 
"plura" (quamuis antique "pluria"), "aplustria" et "aplustra".
  |  
  |