Christi sacerdotibus prebens humilem se clericos vehementer honorans, omnes ad 
se uenientes honoralibiter excipiens ac letos a se remittens, nutritor gentis, pacis amator, 
delinquentibus clemens, suis beneuolus, pacatos extraneis et cunctis amabilis atque largus in 
donis plurimis. Omnibus namque gratus ac commodus, et tam suis quam extraneis magis dilectioni  
quam timori se exhibere studebat. Eo quippe mortuo tantus luctus publicus fuit, 
ut omnes doluerint tamquam in propria orbitate. Cui Willelmus filius eius in honore ducatus  
eius successit. Post obitum uero ducis Roggerii die quarta decima Boamundus frater  
ipsius Roggerii ducis simili infirmitate in Apulia mortuus est sepultusque iuxta ecclesiam 
beati Sabini confessoris in ciuitate Canusia. Fuit autem Boamundus miles strenuus, corpore 
deducto, honorabili animo constans, cautus eloquio, ingenio astutus, bellicosus, inquietus, 
semper inpossibilia appetens, peritia atque uirtute in bello preualidus. Huic autem Boamundus  
filius eius una cum matre sua domna Constantia successit. 
Anno Domini MCXIIJ indictione VJ. Hoc anno mense Ianuarii comprehensa est a 
Barensibus equitibus mater Robberti comitis et in custodiam missa. Unde iratus comes 
Robertus fecit incidi oliuas et arbores et uineas Barenorum. Tunc Barenses fecerunt sibi 
caput et dominum Risonum archiepiscopum, et ceperunt habere guerram cum predicto Roberto  
comite. 
Anno dominice incarnationis MCXIIIJ indictione VIJ Tancredus Marcisi filius cui Boamundus 
  |  
  |