: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 44


servorum suorum quem crudeliter effuderunt et aspiciens lacrimas viduarum compatiensque
gemitibus oppressorum, permanet in eternum. Legitur sane quod magi Pharaonis
in signo tertio defecerunt; sic domus nobilissima et potentissima de Romano, arte diabolica
nimium exaltata, in tertio gradu sue altitudinis cecidit et defecit, nec adiciet ut resurgat.
Magna quippe fuit in avo istorum, maior in patre, maxima extitit in predictis fratribus et
famosa. Sed negatum est summis diutius permanere, in illis cecidit, qui tumore inflati superbie,
nunquam se casuros a culmine potentie cogitabant. Nullus igitur de sui status securitate
presumat.
Sub precedenti anni circulo, cum tota Italia multis esset flagitiis et sceleribus inquinata,
quedam subitanea compunctio et a seculis inaudita invasit primitus Perusinos, Romanos postmodum,
et deinde fere Italie populos universos. In tantum itaque timor Domini irruit super
eos, quod nobiles pariter et ignobiles, senes et iuvenes, infantes etiam quinque annorum, nudi
per plateas civitatum, opertis tantum pudendis, deposita verecundia, bini et bini processionabiliter
incedebant; singuli flagellum de corigiis in manibus habentes et cum gemitu et ploratu
se acriter super scapulis usque ad effusionem sanguinis verberantes; et effusis fontibus lacrimarum
ac si corporalibus oculis ipsam Salvatoris cernerent passionem, cantu lacrimabili Domini
misericordiam et Dei Genitricis auxilium implorabant; suppliciter deprecantes ut, qui
Ninivitis penitentibus est placatus, et ipsis, iniquitates proprias cognoscentibus, parcere dignaretur.
Non solum in die, verum etiam in nocte, cum cereis accensis, in hyeme asperrima
centeni et milleni ac quoque decem millia per civitates et ecclesias circuibant, et se ante
altaria humiliter prosternebant, precedentibus eos sacerdotibus cum crucibus et vexillis. Similiter
in villis et oppidis faciebant, ita quod a vocibus clamantium ad Dominum resonare
videbantur simul campestria et montana. Tunc siluerunt omnia musica instrumenta et amatorie
cantilene. Sola cantio penitentium lugubris audiebatur ubique, tam in civitatibus quam
in villis, ad cuius flebilem modulationem corda saxea movebantur et obstinatorum oculi se a
lacrimis non poterant continere. Mulieres quoque tante devotionis fuerunt minime inexpertes,
sed in cubiculis suis non tantum populares, sed etiam matrone nobiles et virgines cum
omni honestate hec eadem faciebant. Tunc omnes discordes ad discordiam redierunt, usurarii
et raptores male ablata restituere festinabant, ceterique diversis criminibus involuti, peccata
sua humiliter confitentes, se a suis vanitatibus corrigebant. Aperiebantur carceres, dimittebantur
captivi, et exules redire ad propria sunt permissi. Tanta igitur opera sanctitatis et
misericordie tam viri quam femine ostendebant, ac si timerent quod divina potentia ipsos
vellet igne celesti consumere vel hiatu terre subito absorbere aut concutere vehementissimo
terre motu seu aliis plagis, quibus divina iustitia se ulcisci de peccatoribus consuevit. Super

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio