Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 786


4. Ad idem: sicut bonum in eo quod bonum, desideratur, ita malum in eo quod
malum, vitatur. Sed illud propter quod desideratur aliquid, est magis bonum.
Ergo illud propter quod vitatur aliquid, est magis malum. Sed culpa vitatur propter
poenam. Ergo poena est magis malum quam culpa; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, ut supra dicit Augustinus, malum dicitur aliquid
quia nocet. Ergo cui verius convenit ratio nocumenti, verius convenit ratio
mali. Sed verius convenit poenae quam culpae: quia verius est quod per essentiam
dicitur quam quod per participationem denominatur; sicut albedo verius
dicit naturam albedinis quam album. Poena autem est ipsum nocumentum; sed
culpa nocens denominative dicitur. Ergo et ratio mali per prius invenitur in
poena quam in culpa.
SED CONTRA, causa praecedit causatum. Sed malum culpae est causa mali poenae.
Ergo prius est malum culpae quam poenae.
Praeterea, Dionysius dicit, quod puniri non est malum, sed
fieri poena dignum. Non autem aliquis efficitur poena dignus nisi per culpam.
Ergo magis proprie culpa malum dicitur quam poena.
Solutio
Respondeo dicendum, quod malum per prius de culpa dicitur quam de poena, et
magis culpae quam poenae ratio mali convenit: cuius ratio assignatur a quibusdam
ex parte boni, quod per malum privatur; dicunt enim, quod per culpam
separatur aliquis a fine ultimo, quod est summum bonum, in quo primo ratio
boni invenitur; unde et in malo quod ab ipso separat, primo invenitur ratio mali;
in poena autem consequenter, quae bonum naturae creatae privat, quod est a
summo bono deductum. Sed ista ratio videtur insufficiens: quia culpa et poena
non differunt secundum illud bonum quod per utrumque privatur; quia illud
idem bonum quod active culpa privat, est illud cuius passiva privatio poena
quaedam est; unde et subtractio gratiae, per quam anima Deo coniungitur, et
carentia visionis divinae, poenae quaedam sunt. Sed ratio assignata non tangit
nisi poenas corporales; unde non est universalis; et ideo huiusmodi rationem
oportet aliter invenire ex propria ratione culpae et ex propria ratione poenae.
Sciendum est igitur, quod ratio boni a fine sumitur, ut ex 2 Metaph.,
patet; finis autem est perfectio agentis inquantum est agens, eo quod finis
movet agentem ad operandum; unde finis, et etiam obliquatio a fine, per prius
comparatur ad agens quam ad patiens; et ideo illud malum quod rationem mali
habet, secundum quod ab operante est, propinquius se habet ad finem quam
illud malum quod per actum operantis in aliquo patiente inducitur; unde prior
est recessus a fine in culpa, quae rationem mali habet secundum quod ab operante
exit, quam in poena, quae rationem mali habet secundum quod in patiente
efficitur defectus quidam per aliquam actionem vel eiusdem vel alterius;

Torna all'inizio