Obambulare adversum alios ambulare et quasi ambulanti
sese obponere.
Obrogare est legis prioris infirmandae causa legem aliam
ferre.
Obacerare obloqui atque alterius sermonem moleste inpedire;
quod sumptum videtur a paleis, quas Graeci achura
vocant. Itaque et frumentura et panis non sine paleis acerosus
dicitur; item lutum aceratum paleis mixtum.
Oblitteratum alii ab oblivione, alii a litore, quod ibi notata
liuctibus aequari et tolli solent.
Obprobrare probrum obicere.
Obacerbat exacerbat.
Oblucuviasse dicebant antiqui mente errasse, quasi in luco
deorum alicui occurrisse.
Oboedire obaudire.
Obperiri expectare.
Obtractat contra sententiam tractat.
Optutu quasi obtuitu a verbo tuor, quod significat video.
Opis dicta est coniunx Saturni, per quam voluerunt terram
significare, quia omnes opes humano generi terra tribuit,
unde et opulenti terrestribus rebus copiosi, et hostiae opimae
praecipue pingues, et opima magnifica et ampla spolia.
|
|