Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 167


gloriosa resurrectionis et divinitas admirabilis paterne confessionis, sunt
corone divine bonitatis, incarnantis dispensationis. Deque altera corona,
que divinitas est, David iterum canit et infit: «Posuisti, inquit, in capite
eius coronam de lapide pretioso». Caput viri Christus est, caput autem
Christi Deus. Super hoc igitur capite corona lapidis pretiosi a Domino
statuitur, quia in Christo divinitas humanitati quasi coronam <corone>
in unam personam complectitur. Pretiosus enim lapis sit, quia se totum
pro nobis in pretium dedit. Sed et in Canticis Canticorum diadema ex
sapientis ore depromitur, ubi filias Iherusalem egredi Salemon conspicatur
dicens: «Egredimini, filie Iherusalem, et videte regem Salemonem
in diademate quo coronavit eum mater sua». Egresse namque de infidelitate
regem Salemonem in diademate viderunt, quia Dei bonitatem
credentes in Christum diademate, id est dupplici corona, scilicet humanitatis
et divinitatis, circum per fidem formaverunt. Qui a matre coronatus
est, quoniam visceribus virgineis perpetue et sacrosancte Marie
«Verbum caro factum est». Quamvis et alii spineum diadema a matre
synagoga implexum autument illud existere. In Apochalipsi quoque
XXIIII seniores mittunt coronas victorie sue, quam de Christo per sue
paginis omnem contextum spondent quomodo Dei bonitas mortem sibi
mundumque subegit, videlicet mittunt ante thronum. Ante thronum
Dei seniores suas coronas mittunt, quia de solo Christo, de sola bonitate
Dei, que vicit mundum, sue palme sueque victorie oraculum texunt.
Quia cum in duabus naturis Dei bonitati victoriam statuunt, in his et
ex his duabus naturis, in quibus Dei bonitas triumphavit, se vicisse confitentur.
Sane cum in coronarum missione ante Dei thronum virtutum
palme intelligantur sanctorum, quas deponunt sive mittunt ante Dei
thronum, quia nullus ad Dei virtutes assurgere potest, he tamen corone
divine bonitatis fore dicuntur, quia omnes he virtutum corone a Dei
bonitate oriuntur.
Due sunt igitur corone bonitatis Dei, ex quibus et in quibus Dominus
regnat, iuxta illud «Dominus regna[b]it in eternum et ultra»:
«in eternum» id est in divinitate, «et ultra» id est in humanitate.
Benedicamus igitur corone benignitatis et bonitatis Dei, que apparuit
in carne, sive illa corona sit Dei natura, sive sit Dei voluntas, et dicatur
cum sancto Dyonisio, quia theosophi Domino circumponunt coronas.

Torna all'inizio