Papias: Ars Grammatica

Pag 16


incipit, ut "asto", "aspiro". 27 F et h non mutantur; loco tamen
aspirationis subit x , "traho, traxi", "ueho, uexi". 28 G transit in s , ut
"spargo, sparsi"; in x , "rego, rexi"; in ct , "agor, actus". 29 K superuacua
est. 30 Q eandem uim habet quam c , unde in eam mutatur,
"quis, cuius", "sequor, secutus", "loquor, locutus"; transit in s , "torqueo,
torsi"; abicit n sicut c , "linquo, liqui", "uinco, uici"; transit in
x , "coquo, coxi", ut "duco, duxi"; apud antiquos quu pro cu et
econtra ponebatur. 31 T transit in s , uerto, uersus, "OCTA, ossa";
c antecedente in x , "pecto, pexui". 32 Y et z tantum in Grecis
dictionibus ponuntur, quamuis u pro y posuerint, ut "fuga" pro
“OYGA", et z pro ds coniunctis accipitur, pro qua s uel d posuerunt,
"odor" pro "OZEM", "massa" pro "MAZA". 33 Sciendum quoque
tantam cognationem esse inter c, g, ch , ut inuicem pro se ponantur;
similiter inter t, d, th et inter p, b, ph uel f , ut "gubernator"
a "cibernetes", "chere" apo toy "TAIPE", "deus, THEOC", "buxus"
pro "PYZOS","triumphus pro TRIAMBOC".

Torna all'inizio