Guido Faba: Ars dictaminis

372


Filius sapiens letificat patrem: filius vero stultus est mestitia
matris sue.
Qui congregat in messe filius sapiens est, qui autem
stertit estate filius confusionis est.
Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter.
Odium suscitat rixas, et Universa delicta operit caritas.
Abscondunt odium labia mendacia. Qui profert contumelias,
insipiens est.
In multiloquio peccatum non deerit: qui autem moderatur
labia sua, prudentissimus est.
Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his
qui miserunt eum.
Ubi fuerit superbia, ibi erit contumelia; ubi fuerit humilitas,
ibi sapientia.
Simulator ore decipit amicum suum: iusti autem liberantur
scientia.
Qui ambulat fraudulenter revelat arcana: qui autem
fidelis est, celat animi comnissum.
Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem
ubi multa sunt consilia.
Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui
stultus est serviet sapienti.
Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et
indigens pane.
Fatuus statim indicat iram suam: qui autem dissimulat
iniuriam, callidus est.
Substantia festinata minuetur; que autem paulatim manu
coligitur, multiplicabitur.
Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum
eis efficitur similis.
Qui parcit virge odit filium suum: qui autem diligit
illum, instanter erudit.

Torna all'inizio