Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De subiecto theologie

Pag 79

Appendice


ut dicit Gregorius libro XX. Simul est de rebus naturalibus,
rationalibus et moralibus, iuxta illud Sap. 9[,11] dicitur de ea:
« Scit enim omnia illa » [...]. Sed quia figura circularis etiam
plus capit quam alie figure multilinee, ideo etiam in hoc quod
dicit Circuivi ostendit se plura cognoscere quam per omnes alias
scientias cognoscantur [...]. Tertio circulus est figura omni angulo
carens. Per angulum autem intelligitur sordes, quia ubi
angulus ibi sordes. Sordes autem intellectus falsitas est. Et
ideo etiam quantum ad hoc potest dicere theologia « Circuivi
sola » , quia ipsa sola caret omni angulo falsitatis [...]. Quarto
circulus est figura carens fine. Ubicumque enim posueris finem
circuli ibi possumus ponere principium circuli. Et ideo etiam
quantum ad hoc potest dicere theologia « Circuivi sola ». Omnes
enim alie scientie in certos limites continentur et sub determinatis
sententiis angustiantur. Sola theologia est que terminum
nescit [...] et ad modum circuli ubi putatur finiri ibi inchoatur [...].
Quarto propter ymaginalem impressionem. Non enim dicenda
pecunia que aliqua ymagine non insignitur, secundum
Ysidorum ubi supra. Unde et Dominus petiit, Mt. 22[, 20],
de nummismate census: « Cuius est ymago hec? » . Et propter
hoc sacra scriptura assimilatur pecunie, quia in ipsa impressa
est ymago Dei in quantum Deus representatur in ipsa sicut
formale subiectum ipsius et ab ipso etiam Deo originatur tamquam
ab immediato effectivo. « Ymago enim est cuius generatio
est per imitationem » , ut dicitur in VI Topicorum [...].
Unde Sap. 9[,4] « Da michi, Domine, sedium tuarum assistricem
sapientiam » . Quamvis enim una sit sedes maiestatis divine
propter unam essentiam, tamen multi sunt sedentes adiective
propter plures personas. Unde glosetur sedium idest sedentium.
Ymago enim ita assistit rei quam representat sicut assistit vicarius
domino principali. Ymago enim ad prothotipum refertur,

Torna all'inizio