Ad utrumque autem istorum practica cognitio dirigit. Unde non omnis practica
cognitio in vita activa essentialiter invenitur, sed illa tantum quae in agibilibus
dirigit opera quae sunt virtutis moralis. Haec enim cognitio ad electionem
requiritur, in qua principaliter consistit moralis virtus. Contemplativa autem
cognitio essentialiter non ingreditur activam vitam, quia in operabilibus humanis,
cum non habeant veritatem nisi contingentem, propter seipsam veritas nunquam
quaereretur: unde etiam in scientiis moralibus finis non est cognitio, sed
opus, secundum Philosophum in 2 Ethic. Sed tamen cognitio contemplativa
aeternorum aliquando pertinet ad activam vitam, non quod sit de essentia eius,
sed quia praeexigitur ad ipsam sicut causa, dum rationes vivendi ex contemplatione
aeternorum sumuntur. Sicut enim intellectus est rationis et principium et
terminus, ita et vita contemplativa respectu activae; et ideo Gregorius dicit
super Ezech., quod per hoc quod contemplativa mentem accendit,
perfectius activa tenetur.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod actio non dirigit contemplationem, sicut
cognitio activa dirigit actionem; et ideo non est similis ratio.
Ad secundum dicendum, quod ad virtutem moralem scire speculative de his
quae ab homine non fiunt, nihil prodest; de his autem quae ab homine fiunt,
parum confert; sed scientia practica multum confert, cum sit regula actionis.
Ad tertium dicendum, quod praeteritum iam transit in necessarium; unde consideratio
praeteritorum peccatorum magis ad contemplationem quam ad practicam
pertinet.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in omnibus dispositionibus naturalibus
contingit quod dispositio in suo perfecto esse attingit id ad quod disponit, quod
etiam erat per quamdam inchoationem, dum dispositio ad perfectionem tendebat,
sicut patet de calore et forma ignis; quia quando calor completus est in
termino alterationis, forma ignis inducitur, et calor simul cum forma ignis
manet; dum vero erat alteratio, non erat forma ignis, nisi secundum quamdam
inchoationem. Vita autem activa est dispositio ad contemplativam; unde
Isidorus in lib. De sum. bono: «Qui prius in vita activa proficit, bene ad
contemplationem conscendit». Et ideo quamdiu homo non pervenit ad perfectionem
in vita activa, non potest in eo esse contemplativa vita, nisi secundum
quamdam inchoationem imperfecte: tunc enim difficultatem homo patitur in
actibus virtutum moralium, et oportet quod tota solicitudine ad ipsos intendat,
unde retrahitur a studio contemplationis. Sed quando iam vita activa perfecta
est, tunc operationes virtutum moralium in promptu habet, ut eis non impeditus
libere contemplationi vacet.
|
|