significata sub concretione; et ita iste modus
significandi essentialis specialis est
causa occasionalis et remota veritatis et
falsitatis et bene concedebatur, quod significatum
poterat esse occasio congruitatis
et incongruitatis aliquando, sicut dictum
est in corpore questionis.
-------------
< Glose. >
(?) <Glose marge inférieure, f. 95r, S2>
Notandum quod duplex est gramaticus,
gramaticus purus et non purus. Purus
gramaticus est qui considerat consignificata[m]
tantummodo, et est etiam gramaticus
qui considerat ... et consignificata, et
ille est partim methaphisicus et partim
gramaticus. Dico sic quod hec constructio
asinus rationalis , illa congrua est quantum
ad purum gramaticum ..., hec est incongrua
idest impropria quantum ad secundum
gramaticum, quia est ad verum(?)
de vera re. Et nota quod dico opposita
in una? extrema? <magis> repugnant
quam in diversis, et illa magis est
propria asinus est rationalis , quam illa asinus
rationalis sine medio, (?) opposita ...
magis elucescunt et ... magis ... sine medio
quam mediante termino, et sic est in arte
|
|