Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 158

I


habet: aut si detur, uita hac laborum erumpnarumue
plena equo animo frui; aut certe
ipsi morti prompta mente succumbere. Iam
sibi illam proposuit, iam mente digessit;
nec ignarus est huius uerbi: stultum est timere
quod uitari non potest, et ut ipse refert in
quadam eleganti et memoria digna epystola,
humano generi loquens: Quodque diu fecistis
iter, complere timetis. Credis illum monita
hec dedisse aliis, si sibi primitus non dedisset ?
Falleris tu longe a proposito suo. Ipse metus
omnes, ipse te fatum inexorabile, iam pede
subiecit.
Tu autem nequissime sonipes, neptunnia
proles, tridentica percussione ut sacratum
uirum percuteres, prima sicut aiunt tellure
progressus, nunquam latio nec domi,
nec bello, tantum obsequio proderis,
quantum in persona preclarissimi uiri ferocitate
tua pessime obfuisti et obesse conatus es.
Dixerit aliquis te equum non dominum ex
emulatione quadam equis innata percutere

Torna all'inizio