Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 48


aut exinde aliquid retollere vel minuare quesierimus, aut
si ego Trasmundus comes vel meis heredibus contra ipso monasterio,
aut contra hanc cartulam donacionis seu iudicacionis
aliqua[m] causacionis mittere quesierimus, ibidem in ipso supradicto
loco, sub estimacione de aliis propriis meis rebus, qualis in illa die
apparuerit, quando exinde causare videtur, talis ego Tra<s>mundus
comes, vel meis heredibus in ipso iam dicto monasterio dupla et
meliorata res ad proprietate de supradicto monasterio restaurare
promittimus atque obligavimus. Quem vero cartulam hanc donacionis,
seu tradicionis atque iudicacionis, rogatus a supradicto
Trasmundo comes, scripsi ego Giso notarius et iudex, die istius
mensis, et indiccione supradicta. Actum in Pinne, feliciter. Ego
Trasmundus comes. † Ego Scifredus. † Ego Guido rogatus.
† Ego Romualt rogatus.
OFFERCIO PANDULFI COMITIS DE TERRA MODIORUM QUINGENTORUM
QUINQUAGINTA IN IPSA AECCLESIA SANCTI ANGELI.
IN Dei nomine. Ab incarnacione domini nostri Iesu Christi
sunt anni millesimo vicesimo tercio, et imperante domno Henrico,
gracia Dei, divina providencia, imperator augustus, anno

Torna all'inizio