: Formularium florentinum artis notariae

55


faciendi, et sic debet scribi membrum vel partem quod
quis vult ex testamento, per ordinem, sicut in illo membro
testamenti continetur).
DE INVENTARIO FACTO A TUTORE DE REBUS ET
BONIS PUPILLORUM.
In inventarium factum super bonis et rebus talis
pupilli vel pupille, seu pupillorum vel pupillarum, filii
vel filiorum vel filiarum olim talis, anno, die, indictione
tali, f(eliciter). Talis tutor in masculo, vel tutor et mundualdus
in femina, testamentarius vel legiptimus vel
dativus predicti I. pupilli vel pupille, in presentiarum
publice omnes res mobiles ac bona et possessiones ipsius
I. pupilli, vel ipsorum I. et I., per manum publicam
describere et designare, poterisque quantitatem ipsarum
rerum et bonorum apertissime tradere, et inventarium
de eius, vel eorum bonis et rebus, facere cupiens,
infrascriptas res omnes et bona in hereditate ipsius I.,
vel ipsorum I. et I. pupillorum, se invenisse confessus
est. In primis talem casam vel terras, et res et bona,
et sic debent scribi et poni bona sua; hec omnia et singula
est confessus invenisse, et si qua alia invenerit in
futurum huic inventario addere et scribi facere iuravit.
Preterea idem I., secundum iuris formam, promisit, et
ad sancta Dei evangelia iuravit michi notario, vel tali
iudici et notario recipienti pro dictis pupillis, et eius vel
eorum nomine et vice, utilia agere et inutilia pretermictere,
et personam eius vel personas eorum, et res
eius vel eorum, salvas facere. Alioquin: promisit eidem,
pro eo vel eis accipienti, dare, nomine pene, duplum
rei amisse vel neglecte, et de dampnis et expensis resarcire,
et post hec ex pacto firma tenere, sub fideiussione
et ypotheca et obligatione rerum suarum; constituens
et cetera; ren(umptians) et cetera.
DE FIDEIUSSORE.
Insuper talis filius talis, eius rogatu et mandato, in
omnem causam fideiubendo, per stipulationem promisit

Torna all'inizio