et hic dicitur motus rationis, qui est actus voluntatis. Sed rationis apprehensio
dupliciter esse potest. Una simplex et absoluta, quando scilicet statim sine
discussione apprehensum diiudicat; et talem apprehensionem sequitur voluntas
quae dicitur non deliberata. Alia est inquisitiva, quando scilicet ratiocinando,
bonum vel malum, conveniens vel nocivum investigat; et talem apprehensionem
sequitur voluntas deliberata. Ratio ergo inferior, quae terrenis disponendis
intendit, utroque modo motum voluntatis circa terrena elicere potest: vel quando
subito apprehendit hoc esse conveniens vel nocivum corpori; et tunc sequitur
motus rationis inferioris, qui dicitur delectatio; quia tunc accipit illud quod
corpori delectabile est ut faciendum: vel quando inquirendo deliberat; et tunc
non potest sequi appetitus ante deliberationem finitam, et tunc consentire dicitur
in delectationem. Ratio autem superior, quia per se rebus terrenis non intendit,
sed solum secundum quod regulatur rationibus aeternis, non sequitur ipsam
aliquis motus nisi deliberatus respectu horum terrenorum: et ideo respectu
eorum non attribuitur sibi delectatio, sed solum ultimus consensus, qui est consensus
in executione operis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dictum est, motus naturalis ideo praetermittitur,
quia in ipso peccatum esse non potest.
Ad secundum dicendum est, quod cum vires superiores aliquo modo ordinent
inferiores circa actum generativae et nutritivae, contingit esse actus etiam aliarum
potentiarum, vel sensus vel rationis. Verbi gratia, maturatio seminis, et
organizatio prolis, et huiusmodi, absolute ad generationem pertinent; et quia
generativa nullo modo rationi obedit, ideo in his actibus nullo modo contingit
esse peccatum. Sed appetitus delectationis, et delectatio ipsa quae in coitu accidit,
et alia huiusmodi, quae ad virtutem sensitivam et motivam pertinent, possunt
ordinari a ratione vel vitari; unde in his peccatum est, quae nec ad potentiam
generativam vel nutritivam pertinent.
Ad tertium dicendum, quod sicut contingit idem esse apprehensum per sensum
et rationem; ita etiam contingit idem esse desideratum per utrumque: et ideo
quamvis non sit eadem operatio utriusque, tamen potest esse circa idem, et per
consequens etiam delectatio quae operationem consequitur; unde non est
inconveniens, si circa idem sensus et ratio delectatur, non tamen eodem modo;
sed sensus delectatur in eo sub ratione delectabilis in sensu, ratio vero inferior
secundum quod accipitur in ratione boni vel convenientis ad regimen corporis.
Ad quartum dicendum, quod, sicut dictum est, ratio superior non habet motum
circa res temporales, nisi deducendo ad eas per modum consilii rationes aeternas:
et ideo non se habet nisi ut deliberans de eis: et ideo sibi delectatio in his
rebus non attribuitur, quae nominat quamdam complacentiam non deliberatam,
sed tantum consensus, qui deliberationem consequitur.
|
|