Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

136


Sapientes et doctores distinxerunt et assignaverunt tres veritates,
scilicet veritatem iustitie, doctrine et vite. et ista
triplex verius est tante auctoritatis et virtutis, quod propter nullum
scandalum est dimittenda. si enim aliquis scandaliçaretur de
eo quod recte iudico et rectum iudicium facio, istud scandalum
esset contra veritatem iustitie. item si aliquis scandaliçaretur
de eo quod veritatem fidei predico et ea, que sunt ad veram
salutem, doceo, istud scandalum esset contra veritatem doctrine.
rursus, si aliquis scandaliçaretur de eo quod ego iustam
vitam habeo et mandata Dei servo, istud scandalum esset contra
veritatem vite. talis igitur veritas, sive iustitie sive doctrine
sive vite, non est dimittenda nec relinquenda, quantumcumque
aliqui ex his scandalum viderentur habere. unde Dominus,
cum quadam vice predicaret quandam veritatem doctrine,
dixerunt ei discipuli: "Scis quia, audito hoc verbo, Pharisei scandaliçati
sunt?". et Dominus respondit: "Omnis plantatio,
quam non plantavit Pater meus celestis, eradicabitur. sinite
illos; ceci sunt duces cecorum". istam triplicem veritatem
quidam falsificare noscuntur. nam veritatem iustitie falsificant
mali advocati, qui propter cupiditatem sue avaritie
sepe pervertunt veritatem iustitie. contra quos dicit Apostolus:
"Commutaverunt veriatem Dei in mendatium et servierunt
creature potius quam Creatori". ille veriutem Dei in mendatium

Torna all'inizio