Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 248


QUAESTIO 1
Hic tria quaeruntur: 1. Utrum Angeli in principio suae creationis beati fuerunt
vel miseri, 2. Si non, utrum beatitudinem suam vel miseriam praesciverunt;
3. Utrum perfecti in gratia creati sunt.
ARTICULUS 1
Utrum Angeli sint creati beati.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli creati sint beati. Primo per Augustinum in lib. de
Ecclesiasticis dogmatibus, qui dicit quod Angeli qui in illa in qua sunt creati
beatitudine perseverant, non natura, sed gratia possident ut non mutentur. Sed
Angeli boni, de quibus loquitur, perseverant in beatitudine perfectae gloriae.
Ergo videtur quod in illa creati sint.
2. Praeterea, tota substantia beatitudinis consistit in Dei visione; unde dicitur
Ioan. 17, 3: «Haec est vita aeterna ut cognoscant te solum Deum verum et
quem misisti Iesum Christum». Sed Angeli in principio suae creationis Deum
viderunt: alias in verbo creaturas non cognovissent cognitione matutina, quam
Augustinus ponit. Ergo videtur quod beati creati sunt.
3. Praeterea, supra dictum est, quod Angeli in principio suae creationis aliquam
cognitionem de Deo habuerunt. Non autem cognoverunt in speculo et
aenigmate, sicut nos modo, ut dicitur 1 Corinth. 13: quia obscuritas aenigmatis
est rationis obumbratae per continuum tempus, inquantum a sensibus et phantasmatibus
cognitionem inquirendo accipit. Ergo cognoverunt per speciem, et
ita beati fuerunt.
4. Praeterea, venire de posterioribus in priora, de causatis in causas, est virtutis
inquirentis et conferentis.
Sed intellectus angelicus non est huiusmodi; quinimmo
deiformiter intelligit sine inquisitione sicut nos prima principia, quorum
est intellectus.
Ergo videtur quod Deum non ex creaturis cognoverunt, sed
ipsum in se, et ita visionem gloriosam habuerunt.
SED CONTRA, de ratione beatitudinis est status confirmatio; unde Boetius dicit:
«Quid me felicem toties iactastis amici? qui cecidit stabili
non erat ille gradu». Sed Angeli in principio suae creationis non fuerunt
confirmati omnes, quod quorumdam casus ostendit: nec etiam quidam aliis non
confirmatis: quia culpam non potuit praecedere distinctio in carentia beneficiorum
quae a Deo conferebantur. Ergo videtur quod non fuerunt creati beati in
principio suae creationis.

Torna all'inizio