Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 126a


(γ) <marge gauche, f. 96r, S1> scilicet
prepositionis vel alicuius quod exigit.
(δ) <marge gauche, f. 96r, S1> idest illud
quod exigitur, ut appositum vel casus vel
aliud.
(ε) <marge gauche, f. 96r, S1> modus specialis
cum accidentalibus sunt tota causa.
(ζ) <marge gauche, f. 96r, S1> sicut nomen
cum verbo, suppositum cum apposito,
subiectum cum adiectivo.
(η) <marge gauche, f. 96r, S1> accidentia
magnam partem conferunt ad cognitionem
subiecti.
(θ) <marge gauche, f. 96r, S1> scilicet
substantialis.
(ι) <marge gauche, f. 96r, S 1 > duplex est:
absoluta, antequam fiat pars, licet quando
sit pars, est respectiva.
 
< 5 - UTRUM MODUS SIGNIFICANDI ESSENTIALIS
GENERALIS VEL SIGNIFICATUM SPECIALE
SIT ILLUD PER QUOD PARS EST PARS >
 
Queritur quod sit illud per quod pars est
pars, utrum modus significandi essentialis
generalis vel significatum speciale.
<5-1> Et videtur quod significatum speciale
sit illud per quod pars est pars, quia
per illud est pars per quod est representativa
mentis conceptus (α). Hoc apparet
per diffinitionem partis in Maiori , pars

Torna all'inizio