Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 303


n. 8
Excellentissimo domino suo domino H. illustri regi
Angliae P. de Vinea. Apulus vester a vobis in fidelem
regis per regiae munificentiae gratiam adoptatus adoptari
in municipem Angliae supplicat per eandem, ut non solum
devotus fidelis regis et domini, sed et regni fìlius
habeatur et civis. Super quo cum dominus meus, verus
et efficax amicus vester, ideo affectuosissimas preces
excellentiae vestrae dirigat, sicut puto, satis potest industria
vestra colligere quod, rejectis adulationibus frivolis aliquorum,
fides mea perfectissime claruit apud
eum.
n. 9
Domino magistro justitario P. de Vinea. Sperata pluvia
quam in adventu magistri H., magna et multa tonitrua
promittebant, in rorem tenuem est conversa, et
licet aliquando navem nostram usque ad visionem portus

Torna all'inizio