Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1996


[VII] DE DIVERSIS NOMINIBUS MARIS
 
Modica laboris assumpti particula superest, ut scilicet, postquam
fontes, lacus, flumina, paludes et stagna descripsimus,
tot aquarum patrem atque hospitem per sua, secundum locorum
diversitates, vocabula quibus antiquitas usa est etiam describamus,
ne forte quod exundatum flumen in occiduum
Atlanticum diximus in eoum rudis novitas perscrutetur, quin
imo plagis et nominibus annotatis immixtionum loca quasi
presens advertat. Eo igitur previo cuius est mare et ipse fecit illud,
alphabeti morem consuetum servantes, sinuum et maris
diversa nomina tam mediterranei quam exteri apponemus,
esto ut plurimum ab insulis, provinciis et civitatibus quibus
adiacent sibi maria sumant agnornina, et quod unum est, dato
perraro, ab aliquibus accidentibus multis nominibus nuncupetur.
Nos autem ante alia de mari Achaico videamus.
 
ACHAICUM mare id est quod Achaie Grecorum provincie
adiacet. Pars quidem, secundum quosdam, Yonii maris est, eo
quod illud contingat eis in partibus quibus Achaia meridiem et
occiduum spectat.
ACHEUM LIMEN sinus est maris tam Grecorum gloria quam
Ylionis excidio satis insignis. Hic enim apud Troadem incurvans
litora sibi superimminentem habet Ylionem, sic nominatus
eo quod ibi omnis Acheorum classis bello permanente hospitata
sit. Fuit preterea in eo Sigeum oppidum, Sigeo promontorio
impositum, Acheorum statio, et Scamander atque
Symois ab Yda venientia flumina in eum cadunt.
ADRIATICUM mare longissimus sinus est et a dextris intrantibus
portuosus plurimum, a sinistris autem non sic. Incipit ergo
a Ceraunis montibus Epyri et Parthenos Dassaretesque atque
Paulantos, Encelas ac Pheaces et inde Illlyrios, Pireos, Liburnos
et Hystros in sinum usque Polaticum litoribus alluens.

Torna all'inizio