Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 387


Cap. XII
Princeps Neapolim petit.
Rege adhuc Carolo in Provincia, et Petro in
Aragonia commorantibus, cum jam apud Nicoteram
frustra et inaniter principis fatigarentur
exercitus, princeps ipse, Nicotera dimissa, et
comite Atrebatensi in partibus illis capitaneo
substituto, venit versus Neapolim. Sed, antequam
perveniat Neapolim, parlamentum apud Melfiam
pro regni libertatibus celebrat generale, ubi
postquam cum legato Papae et regniculis de
ipsius libertatibus contractavit, demum quaedam
capitula libertates hujusmodi, quas videbantur
regnicolae flagitare, et quas quondam tempore
felicis regis Guillelmi servatas in regno fuisse
rememorant, ad Sedem apostolicam destinavit,
ut eadem Sedes, quae est universalis mater et domina,
in qua precipue plenum obtinens dominatum,
illas libertates interpretetur, declaret, corrigat,
addat, vel minuat, et eas declaratas remittat,
quibus regniculas vult gaudere. Sed nuntiis
principis, et illorum de regno propterea venientibus
ad Sedem praedictam, nulla in praedictis
successit interpretatio, nec fuit aliqua declaratio
subsecuta, sed omnino remansit suspensum
negotium hujusmodi libertatum, ad quas
videbatur principis ejusdem animus aspirare, ut
in sua posset fidelitate regnicolas confovere.
CAP. XIII
Catalani et Messanenses invadunt regnum.
Interea Catalani et Messani, ad instantiam
quorumdam exulum de Scalea, quod est castrum
utile iuxta mare, qui propter caussam homicidii
a terra ipsa fuerant relegati, ad eamdem terram
tum Almogaverorum quantitatem transmittunt,
qui conductu exulum praedictorum, volente una
partium terrae, occupant illico terram ipsam,
fugientibus ipsorum exulum inimicis. Ibi ergo
cum Almogaveri partes illas Vallis Cratis, et
Basilicatae, quibus est vicina Scalea coepissent
discurrere ac hostili pede calcare, justitiarius
Vallis Cratis contra terram et occupatores
praefatos se direxit cum multis hominibus
de contrata. Sed dum idem iustitiarius quemdam
fortem passum cum sua comitiva fatue pertransiret,
ubi pedites praevalebant equitibus, Almogaveri
de Scalea, qui semper loca petunt arcta
quae miles equitare non possit, irruentes in eum,
expugnaverunt ipsum propter artitudinem loci,
et nonnullos de sui familiaribus occiderunt,
fugantes et obsidentes eum in quodam manerio episcopi
cassanensis.
Ex tunc sane veniente post diem e Sicilia in
Scaleam comite Friderico Musca cum paucis equitibus,
et pluribus pejoribus Almogaveris, adeo

Torna all'inizio