XI
De labore mortalium.
(1) Avis nascitur ad volandum, et homo nascitur ad laborem.
Cuncti dies eius laboribus et erumpnis pleni sunt, nec
per noctem requiescit mens eius. Et hoc nonne vanitas? Non
est quicquam sine labore sub sole, non est sine defectu sub
luna, non est sine vanitate sub tempore. Tempus enim est
mora motus rerum mutabilium. (2) «Vanitas vanitatum,
inquit Ecclesiastes, et omnia vanitas». O quam varia sunt
studia hominum, quam diversa sunt exercitia. Unus est
tamen omnium finis et idem effectus, labor et afflictio spiritus.
«Occupatio magna creata est omnibus hominibus et
iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris
eorum usque in diem sepulture in matrem omnium».
XII
De diverso studio sapientum.
(1) Perscrutentur sapientes et investigent alta celi, lata terre,
profunda maris. De singulis disputent, de cunctis pertractent,
discant semper aut doceant. Et quid ex hac occupatione
nisi laborem et dolorem et afflictionem spiritus invenient?
Noverat hoc experimento qui dixerat: «Dedi cor
meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, errores et
stultitiam, et agnovi quod esset labor et afflictio spiritus,
|
|