Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 74


munificus, in recuperandis basilicis satis studiosus, vigiliis et orationibus in tantum studens,
ut plus supplicationibus ad Deum profusis quam armis bellicis victoriam obtineret.
4. Huius temporibus in provincia praecipue Liguriae maxima pestilentia exorta
est. Subito enim apparebant quaedam signacula per domos, hostia, vasa vel vestimenta,
quae si quis voluisset abluere, magis magisque apparebant. Post annum vero
expletum coeperunt nucis in inguinibus hominum vel in aliis delicatioribus locis glandulae
in modum nucis seu dactuli, quas mox subsequebatur febrium intolerabilis
aestus, ita ut in triduo homo extingueretur. Sin vero aliquis triduum transegisset,
habebat spem vivendi. Erant autem ubique luctus, ubique lacrimae. Nam, ut vulgi
rumor habebat, fugientes cladem vitare, relinquebantur domus desertae habitatoribus,
solis catulis domum servantibus. Peculia sola remanebant in pascuis, nullo adstante
pastore. Cerneres pridem villas seu castra repleta agminibus hominum, postero vero
die universis fugientibus cuncta esse in summo silentio. Fugiebant filii, cadavera insepulta
parentum relinquentes, parentes obliti pietatis viscera natos relinquebant aestuantes.
Si quem forte antiqua pietas perstringebat, ut vellit sepelire proximum, restabat ipse
insepultus; et dum obsequebatur, perimebatur, dum funeri obsequium praebebat, ipsius
funus sine obsequio manebat. Videres seculum in antiquum redactum silentium:
nulla vox in rure, nullus pastorum sibilus, nullae insidiae bestiarum in pecudibus,
nulla damna in domesticis volucribus. Sata transgressa metendi tempus intacta expectabant
messorem; vinea amissis foliis radiantibus uvis inlaesa manebat hieme propinquante.
Nocturnis seu diurnis horis personabat tuba bellantium, audiebatur a pluribus
quasi murmur exercitus. Nulla erant vestigia commeantium, nullus cernebatur percussor,
et tamen visum oculorum superabant cadavera mortuorum. Pastoralia loca versa
fuerant in sepulturam hominum, et habitacula humana facta fuerant confugia bestiarum.
Et haec quidem mala intra Italiam tantum usque ad fines gentium Alamannorum et
Baioariorum solis Romanis acciderunt. Inter haec Iustiniano principe vita decedente,
Iustinus minor rem publicam apud Constantinopolim regendam suscepit. His quoque
temporibus Narsis patricius, cuius ad omnia studium vigilabat, Vitalem episcopum
Altinae civitatis, qui ante annos plurimos ad Francorum regnum confugerat, hoc est ad
Agonthiensem civitatem, tandem conprehensum apud Siciliam exilio damnavit.

Torna all'inizio