AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod physica et dialectica non continentur sub prudentia
quantum ad ea de quibus sunt, sed quantum ad usum et exercitium earum.
Ad secundum dicendum, quod operationes artis mechanicae ordinantur ad perfectionem
exterioris materiae, et non ad perfectionem operantis, nisi per accidens,
inquantum scilicet utitur eis quae facit: sed hoc accidit arti; et ideo bene consiliari
de his, non est bene consiliari simpliciter, sed ad finem aliquem; et propter hoc
secundum hoc non dicitur aliquis prudens simpliciter, sed prudens in hoc.
Ad tertium dicendum, quod sicut idem secundum rem est obiectum intellectus
inquantum est verum, et voluntatis inquantum est bonum; ita etiam idem secundum
rem diversa ratione potest esse materia prudentiae, et aliarum moralium
virtutum; prudentiae quidem inquantum est consiliabile, aliarum autem virtutum
inquantum est agibile.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut dictum est, materia prudentiae
est bonum operabile a nobis, pertinens ad perfectionem animae. Operatio autem
animae recta, in qua perfectio eius consistit quantum ad vitam activam pertinet,
in duobus consistit, scilicet in moderatione passionum animae, et in usu debito
exteriorum rerum. Quia ergo oportet virtutes morales haberi ad exequendum
illud quod prudentia decrevit, oportet quod sint aliquae virtutes circa utrumque
praedictorum. Circa passiones ergo moderandas est temperantia et fortitudo, et
alia huiusmodi; unde propria materia temperantiae sunt passiones circa delectabilia
tactus; fortitudinis autem timores et audaciae in maximis terribilibus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod virtutes non omnino extinguunt passiones, sed
moderant eas; unde Philosophus dicit in 2 Ethic., quod quidam determinant
virtutes impassibilitates et quietes; non bene autem.
Ad secundum dicendum, quod virtutes istae non distinguuntur ex rebus exterioribus,
nisi quatenus circa eas contingit animam diversimode passionibus affici;
unde passiones sunt proxima materia, res autem exteriores sunt materia remota,
inquantum sunt obiecta ipsarum passionum.
Ad tertium dicendum, quod aliae virtutes non sunt circa delectationes sicut
circa materiam; sed magis delectatio est consequens actum virtutis.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod non solum oportet hominem moderari
circa passiones interiores, sed etiam circa actiones exteriores. Sed moderatio in
eis potest esse duplex. Uno modo per ordinem ad agentem; et sic eadem est
ratio moderandi actiones exteriores, et interiores passiones; unde hoc pertinet ad
alias virtutes quae sunt circa passiones. Alio modo per ordinem ad alium cum
|
|