: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

87


His omnibus breviter compendioseque tractatis, que cunctis
conveniant salutationes, quantum ad presens attinet negotium
sufficienter dictum est, sed ne mireris, rudis lector, cunctarum
manerierum laudes me, per nominativum insinuasse, nam nosse
oportet, quod in salutationibus omne delegantis nomen cum omnibus
suis adiectivis per nominativum necesse est apponi
casum, recipientis autem quocumque * ponatur cum omnibus
similiter adiectivis per dativum, sicut epistolarum pandit auctoritas.
Iuxta hec notandum est, quod quedam signa pro personis
in amicorum salutationibus quandoque ponuntur ut: "fratri frater
salutem" vel "amicus amico" vel "dilectus dilecto" vel
"socius socio" et similia. Quandoque vero dedignationis causa
nulla interveniente salute persone scribuntur nomina ut:
"Iohanni Petrus", sed ea non salutatio, sed positio quedam
dicenda est vel nominanda.
Similiter hoc aliud attendendum est, quod in tertia semper
persona salutatio deleganda est, epistola vero per secundam, de
quo secundum plures huius artis doctores diverse rationes redduntur.
Quidam autem dicunt, quod propterea in tertia persona
scribitur salutatio, ut tres in negotio personas adesse demonstret:
delegantis, recipientis , portitoris, qui eam verbis vulgaribus
exprimere solet. Alii dicunt ideo hec solere contingere, ut
ipsam epistolam nuntii gerere officium patenter significet, sicut
ergo nuntius in tertia persona salutationem pronuntiat, ita
ipsam salutationem eadem pronuntiari persona opportunum
fore diiudicatur. Mihi autem potius estimatur, ut dicatur hoc
consueto more contigisse, ut sicut in vulgaritate semper predicta

Torna all'inizio