Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 172


SED CONTRA, Bernardus Epistola 174 ad Lugdunenses dicit: «Puto quod copiosior
gratia sanctificationis in ipsam descendit, quae non solum ortum eius
sanctificavit, sed eam ab omni peccato deinceps custodivit immunem». Ergo
per primam sanctificationem immunitatem ab omni peccato consecuta est.
Praeterea, Sapientiae 1, 4, dicitur: «In malevolam animam non introibit
sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis». Sed Dei sapientia non
solum animam Virginis intravit, sicut et de ceteris dicitur Sap. 7, 27: «In animas
sanctas se transfert»; sed et corpus eius inhabitavit, carnem de ea assumens.
Ergo in ea nullum peccatum fuit: quod colligi potest ex eo quod dicitur
Cant. 4, 7: «Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te».
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR, quod per secundam sanctificationem, quae in conceptione
Salvatoris fuit, confirmationem in bono consecuta non fuerit. Quod enim quis
iam habet adipisci ulterius non potest. Sed si beata Virgo ex prima sanctificatione
immunitatem a peccato habuit, ex tunc confirmata fuit: non enim certitudo
impeccabilitatis habetur nisi per iustitiam confirmatam. Ergo per secundam
sanctificationem confirmationem gratiae adepta non est.
2. Praeterea, in nullo qui purus viator fuerit liberum arbitrium confirmatum ad
iustitiam comprobari potest: potentia enim peccandi et potentia moriendi ex
eodem passu currere videntur, ut non prius tollatur potentia peccandi quam
potentia moriendi. Sed beata Virgo etiam postquam Salvatorem concepit, ante
mortem suam pura viatrix fuit. Ergo in ea confirmatio iustitiae non fuit.
3. Item, videtur quod nec tunc penitus a fomite liberata fuerit. Est enim unus
effectus fomitis ut infecti fomite originalem culpam in prolem generando transfundant.
Sed si per impossibile ponatur beatam Virginem alium post Christum
ex carnali copula generasse, peccatum originale in illum transfudisset. Ergo in
ea aliquo modo post secundam sanctificationem fomes remansit. Sed confirmatio
unius oppositorum non potest contingere quamdiu aliquid de opposito remanet.
Ergo beata Virgo confirmata non fuit per secundam sanctificationem.
SED CONTRA, Ambrosius dicit in lib. de Virgin. beatae Virginis: «Impossibile
fuit uterum Virginis, quem Dei Filius inhabitando consecravit, alienae copulae
coitu incestari». Sed eadem ratione nec aliud peccatum in ea esse potuit. Ergo
confirmata fuit.
Praeterea, ubi est plenitudo lucis, habilitas ad tenebram non remanet. Sed in
conceptione Christi beata Virgo tota lumine plena fuit, concipiens illum qui est
splendor gloriae Patris, Hebr. 1; unde dicitur Ezech. 44: «Ingressa est gloria
domini templum, et resplenduit». Ergo post illam sanctificationem confirmata
fuit.

Torna all'inizio