: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

71


Corporis et mentis qui tedia vis recreare,
Suscipe doctrine dona vetusta mee,
Qua potes ut dapibus sensum tibi sat recreare,
Cum tibi fastidium lectio crebra feret.
Corpore semotum, sicut est, cum habebis amicum,
Hac stabilis solitus corde manebit amor.
Te, frater, tradens meritam cum stabis in iram,
Hac poteris faciem letificare tuam,
Hac quoque, quod magnum, dulcis retinetur amicus,
Cum sibi non poteris verba sueta loqui,
Cara sit ergo tibi presentis gloria libri,
Qua simul esse tibi commoda tanta vides.
Ut igitur recto quodam tramite nostrum procedat eloquium,
at de genere istius scientie, de officio, de fine, de partibus considerandum
est.
Genus istius scientie communis utilitas est delegantium,
quoniam ob id reperta est; officium eius est congrue pertractando
scribere ad mentem delegantis insinuandam; finis est utilitas et
honestas, quia propter huius peritiam scientie utilitas et honestas
nobis comparantur. Partes eius due sunt: salutatio et
epistola, sed prius a salutationibus, quas in omnibus fere epistolis
poni necesse est, sumamus exordium.
Salutatio est salutis optatio recipientis animum ad consecutura
demulcens vel, quod melius approbatur, salutatio est oratio
salutis affectum indicans, a personarum situ non discordans,

Torna all'inizio