Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 26


Ad secundum dicendum, quod illud quod est perfectum in se, non unitur alteri
ad acquirendum aliquam perfectionem, sed ad communicandum: et sic Deus
homini uniri voluit, non propter se, quia non habet quo crescat eius perfectio,
sed propter hominem, cui subveniendum erat: sicut etiam Deus est in omnibus
per essentiam, praesentiam et potentiam, suam bonitatem in omnibus diffundendo;
ex quo tamen nihil sibi accrescit.
Ad tertium dicendum, quod proportio dicitur dupliciter. Uno modo idem est
proportio quod certitudo mensurationis duarum quantitatum: et talis proportio
non potest esse nisi duorum finitorum, quorum unum excedit secundum aliquid
certum et determinatum. Alio modo dicitur proportio habitudo ordinis, sicut
dicimus esse proportionem inter materiam et formam, quia se habet in ordine,
ut perficiatur materia per formam, et hoc secundum proportionabilitatem
quamdam: quia sicut forma potest dare esse, ita et materia potest recipere idem
esse: et hoc modo etiam movens et motum debent esse proportionabilia, et
agens et patiens, ut scilicet sicut agens potest imprimere aliquem effectum, ita
patiens possit recipere eumdem. Nec oportet ut commensuretur potentia passiva
recipientis ad potentiam activam agentis nec secundum numerum (sicut unus
artifex per artem suam potest in ligno inducere plures formas, ut formam arcae,
et formam serrae; sed lignum non potest recipere nisi unam illarum) nec etiam
secundum intentionem: quia artifex per suam artem potest producere pulchram
sculpturam, quam tamen lignum nodosum non potest recipere. Et ideo non est
inconveniens ut hic modus proportionis inter Deum et creaturam salvetur,
quamvis in infinitum distent: et ideo possibilis est unio utriusque.
Ad quartum dicendum, quod contraria nunquam possunt uniri hoc modo quod
insint eidem secundum idem; et sic etiam nec creatura Creatori unitur; quia
secundum Damascenum, «quod erat increabile, mansit
increabile; et quod erat creabile, mansit creabile».
Ad quintum dicendum, quod aliquid dicitur esse virtus in corpore pluribus
modis. Uno modo quia est forma corporis, et non habet operationem nisi
mediante corpore; et sic potentiae sensitivae, et quae infra eas sunt dignitate,
dicuntur virtutes in corpore. Alio modo potest dici virtus in corpore, quia est
forma dans esse corpori, non tamen operans mediante corpore, quamvis indigeat
corpore ad suam operationem, per quod repraesentatur sibi suum obiectum:
et hoc modo intellectus possibilis est virtus in corpore. Alio modo posset
dici virtus in corpore quod est forma corporis, quamvis non operetur mediante
corpore, nec a corpore aliquid recipiat; sicut dixerunt de animabus orbium, qui
posuerunt caelos animatos anima intellectuali tantum. Et patet, quia esse virtutem
in corpore significat vel esse formam corporis, vel etiam cum hoc dependere
aliquo modo eius operationem a corpore: quorum neutrum de Deo dicimus,
secundum quod incarnatus est. Unde ad hoc quod ponamus eum incarnatum,
non oportet quod ponamus eum virtutem in corpore, vel aliquo modo ad corpus
finiri.

Torna all'inizio