credit, sed Deo, quia non dictum est; omnibus  
credit. 
3.  Omnia sperat . Nam ideo tolerat omnia in praesenti 
vita, quia credit omnia de futura vita. Et  
suffert omnia quae hic immittuntur, quia sperat omnia  
quae ibi promittuntur. Merito ergo nunquam cadit. 
4. AUGUST. ( In Joan.  IV, c. 16;  expos. in I Ep.  
Joan.  tract. 9 t. IX.  Charitas nunquam. Deus dilectio  
est; et qui manet , inquit,  in dilectione, in Deo  
manet, et Deus in illo  manet. Si tibi domus Dei,  
esto domus Dei. Mane in Deo, et maneat in te  
Deus. Manet in te Deus, ut te contineat; manes in 
Deo, ne cadas. Quia sic de ipsa charitate Apostolus  
dicit:  Charitas  nunquam cadit. Quomodo cadit  
quem continet Deus? 
5. LANFR.  Charitas nunquam excidit , id est, cadit,  
quia et in hoc saeculo est, et in futuro. Erit fides et  
spes in hoc saeculo tantum. 
6.  Prophetiae evacuabuntur . In die judicii et prophetia 
evacuabitur, et varietas linguarum cessabit,  
et scientia sive mundanarum rerum, sive ad quam  
dispositionem pervenitur, destruetur. 
7.  Ex parte enim . Quasi diceret: Ideo prophetia  
evacuabitur et scientia destruetur, quia ex parte  
sunt; omne autem quod ex parte est, imperfectum  
est; omne autem quod imperfectum est,  
evacuabitur. 
8. AUGUST. ( Deperfec. justitiae , c. 8 t. VII)  Cum venerit  
quod perfectum . Cum venerit quod perfectum est, quod  
ex parte est destruetur, id est, non jam ex parte, sed ex  
toto erit, quia fidei et spei, jam res ipsa, non quae  
credatur et speretur, sed quae videatur teneaturque,  
succedet. Charitas autem quae his [ al.  in his]  
tribus major est, non auferatur, sed augeatur, et  
impleatur [ al. , augebitur, et implebitur] contemplata
  |  
  |