Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 317

Tomus I


Cap. XXXVIII.
Magistro justitiario, super exactione collectae,
narrando qualiter scribit super hoc fidelibus suis.
In infrascripta forma, fidelibus in regno
scripsimus, pro collecta. Ad compassionis
nostrae praecordia, velut quaedam
acuta venabula transeunt universitatis vestrae
gravamina, quae pro nobis tanta fidei puritate
suscipitis, tanta devotionis integritate
portatis, nec solummodo vobis ex illa causa
compatimur, quod et nos ipsi dolemus.
Sed quia videmus regni nostri filios extra regnum
vexari, laboribus et dispendiis affici,
quin oppressiones hujusmodi nobis et vobis
ex inopinato proveniunt, ut dum portum
nostrae navigationis attingere credimus, exuberante
malitia temporis, ad remotiora multotiens
reducamur. Dudum etenim cum
ex defensione multarum urbium et locorum,
ad nos [confugientium seu spectantium],
quae Mediolanensi nequitia confovebat, tum
campestri victoria, per quam tam strage
quam carcere plurimorum ipsorum superbiam
[exercituum Domino favente] Magnificentia
nostra calcavit: tum ex universalis vastationis
gladio, qui nullum nostrorum rebellium
penitus dimisit intactum, [in tantum]
eosdem ad extrema deduximus, quod continue

Torna all'inizio