Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 140b


alterius extremi. Econverso procedit argumentum.
< Ad 2-1-2 > Ad aliud, secundum primam
viam diceretur, quod < cum dicatur> Sortes
currere est possibile, currere enim est
< verbum >, et cum hoc quod dico < Sortes >
se < tenet > in ratione eiusdem
extremi, et in nominativo casu, et ideo
non est mirum, si sine distantia se habet
ad Sortes. Sed hoc nihil est quod regit accusativum
casum. Ideo est verbum et verbaliter positum.
Propterea respondendum est ad argumentum
per equivocationem huius quod
dico "cum distantia" eodem modo, sicut
dicebatur ad argumentum prius immediate
factum.
 
< Solutio ad 3 >
Ad id quod queritur, utrum res existens
sub permanentia et quiete possit imponi
ad significandum per modum fluxus et
econverso, hoc est querere illam falsam
suppositionem (?), utrum modi intelligendi
[rem] semper respondeant proprietatibus
rei.
Et solet dici quod sic, tamen non est verum,
quia intellectus apprehendens intelligit
in re et proprietatem existentem et
non existentem. Unde intelligimus dum
sentimus aut non, primo De anima.
Cum ergo modi intelligendi non semper
sint consimiles proprietatibus rei, et modi
significandi finitantur supra modos intelligendi,
ideo non oportet quod res semper

Torna all'inizio