Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 766


Solutio
Respondeo dicendum, quod unumquodque est activum, secundum quod est ens
actu; unde quanto aliqua habent deficientius esse, tanto minus sunt activa;
sicut patet de materia prima in qua non est activa potentia, quia tenet ultimum
gradum in entibus; et ideo potentia activa commensuratur essentiae. Et propter
hoc, sicut animae Christi non potuit communicari quod haberet infinitatem
essentiae, ita nec omnipotentia sibi communicari potuit nec alicui creaturae
communicari potest.
Credo tamen quod omnis potentia quae alicui creaturae communicari potest,
sibi communicata fuit multo abundantius, ut scilicet materia elementaris magis
obediret sibi ad nutum quam activis qualitatibus, vel etiam virtuti caelesti: et
quod magis potuisset movere caelum quam aliquis Angelus; si tamen Angeli
movent orbes.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod omnis potentia data est Christo quantum ad
personam ab aeterno, sed quantum ad naturam humanam in ipsa conceptione:
non quod natura humana, vel aliqua pars eius, omnipotentia informaretur, ut
omnipotens dici possit: sed secundum modum quo et alias proprietates communicant
sibi naturae propter unitatem hypostasis: tamen in resurrectione manifestata
est; et ideo tunc data dicitur, secundum illum modum loquendi quo res dicitur
fieri quando innotescit.
Ad secundum dicendum, quod Christus habuit omnium rerum scientiam, non
tantum speculativam, sed etiam practicam, non quidem qua ipsas res faceret,
sed scivit qualiter a Deo sunt factae. Scientia autem practica, quamvis sit quodammodo
causa operationis, inquantum dirigit in opere, non tamen est sufficienter
causa: quia ab ipsa non producitur res, nisi adsit potentia activa rei:
unde Christus habuit omnem scientiam practicam quidem, sed non practice,
quia non ordinavit ad opus.
Ad tertium dicendum, quod universalitas possibilium Deo, commensuratur divinae
essentiae: quia secundum hoc infinita potest, quia habet esse non limitatum.
Sed universalitas eorum quae scit scientia visionis, non commensuratur
essentiae eius, etiam si mundus duraret semper, per hunc modum quo modo est:
quia semper posset plura facere secundum unumquodque tempus quam quae
fecit, et plures species, et plura rerum genera, et plures mundos. Et ideo quamvis
omnium scientia qua Deus scit scientia visionis, sit communicata animae
Christi: non tamen omnipotentia qua Deus potest facere, sibi communicari
potuit, sicut nec essentia infinita.
Ad quartum dicendum, quod in omnipotentia includuntur omnia ad quae divina
potentia se extendit ex infinitate suae essentiae, secundum quam est activa infinitorum
secundum quemlibet modum; sed in scientia omnium, quae dicitur

Torna all'inizio