INCIPIT PROLOGUS SEPTIMI LIBRI
QUI DILIGITIS dominum pura mente, state cum silentio
audientes intente. Fama nichil celans bona vel mala cuncta revelans
retulit ubique, quod iusto iudicio dei condempnatus est
Prandellus, collega Scariothei. Ipse autem pertinaciter resistens
catholicę religioni noluit interesse pontificum congregationi.
Mandaverat autem sibi dominus noster cesar Heinricus
per episcopos, per satrapas et per insignes viros, ut fiducialiter
venisset ad synodum sedensque in tribunali discerneret ex
his, quę emerserint, aequitatis iudicium; zabernas secum traheret
plenas codicum, ex quibus ad probationem causarum proferret
verax testimonium. Remordente autem conscientia recusavit
sedile, quod expetit apostolica reverentia. Exspectatur
per triduum delitiscendo; manifestavit se rationis vacuum
et veritatis viduum. Scriptum est enim:
In vitium culpę ducit
fuga, si caret arte . In extremitate vero synodi aperti sunt libri
et locuta sunt universa testimonia scripturarum, quod Prandellus
aeternaliter sit proiectus a limine omnium aecclesiarum.
Remoto itaque noctis filio elevatur Ravennas
filius lucis in
Petri domicilio. Quem rex benedici precipiens imposuit ei
nomen Clemens. Precipitato igitur diabolo in puteum confusionis