Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 30


XII. De comite Andrea.
Per idem tempus Andreas de Rupe Canina, qui tunc in Campanie
partibus exulabat, videns tanto scismate regnum distrahi,
congregatis militibus, Aquinum cepit, oppidoque Sancti Germani,
quod Cassino monti subiacet, occupato, dehinc Aliphias usque pertransiit.
Sed paulo post ab eisdem civibus qui eum sponte receperant
circumventus, cum paucis militum suorum vix evasit,
tutiusque potuerat urbes hostium expugnare, quam expugnatas
deserere. Interim, dum in hunc modum Apulia turbaretur,
adhuc Sicilia quiescebat, nec ullis agitabatur tumultibus; licet enim
utraque gens infida, mobilis pronaque sit ad quodlibet facinus
perpetrandum, Siculi tamen cautius dissimulando celant propositum
et quos oderunt blandis adulationibus demulcent, ut improvisi
ledant atrocius. Sed nec in Sicilia quemquam admiratus reliquerat,
cui ad audendum animus superesset. Nam comes Silvester, hominum
timidissimus, quamquam Apulorum consilium approbaret,
quibus etiam sese modis omnibus spoponderat futur[um auxilio,
suam tamen nullis audebat] indiciis [detegere voluntatem. Comes
etiam] Rogerius Creonensis, cuius filiam Maio virginitate privaverat,
iniuriam suam patienter dissimulans, vindictam Apulis reservabat.
Admiratus, ubi contra spem suam animadvertit comitum
vires in immensum excrescere, primum Amalfiam, Surrentum,
Neapolim, maritimas civitates, que nondum defecerant, dehinc ex
altero mari Tarentum, Ydrontum, Brundusium, Barolum literas
ex parte regis transmisit, admonens ut nullis moverentur rumoribus,
neque falsis comitum suggestionibus crederent, aut se proditorum
turbe miscerent. Sed eo res devenerat, ut regis litteras

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio