Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 149


VI 12

Debitorem me fateor ecclesie Capuane, que locum mihi prebuit teneris annis et de solito cibo non
modicum circa tempus adolescentie ministravit. Sane cum facultas retributionis occurrerit, me rei
experientia non probavit ingratum; verum cum posse non suffragetur ad votum, sic totus affectus
se ingerit, quod supplere videtur utcumque adminiculum voluntatis, quod possibilitas non ministrat.
Unde queso, ut non mihi nec latori presentium imputetur, si petitio vestra in consistorium
principis introducta non fuit ad gratiam exauditionis admissa. Sic quidem voluit, quod intercessoris
instantiam de plenitudine potestatis elisit.

VI 13

Cum monasterii vestri me fatear debitorem, ad negotia latori presentium iniuncta manum, prout
potui, diligenter extendi, paratus ad ea, que vobis et monasterio vestro cedere possint ad commodum
et honorem.

VI 14

Non opus est, pater, ut apud me vestrum excusationes aggregetis multiplices, quem reddit multa
dilectio credulum et sic amicitia vestra sollicitat, ut, etiam si non exhiberetur vobis, offerem de
proprio, quod excusaret amicum. Certe, carissime, preveni litteras, quas misistis, et quantum licuit,
expedivit et decuit, hiis, que de equo dicebantur, opposui non solum, que auditu didiceram, sed
etiam, que tolerabilis fictio probabiliter sine nota ferebat. Verum non sufficiebat ingenium et a cautela
videbatur deficere super eo, quod multorum tenebat assertio et oblata petitio suadebat, videlicet,
quod in cognati vestri custodia convaluerit equus, cuius convalescentiam custos ostendit in visum.
Videat igitur vestra paternitas, si de pura dilectione provenit impedire prudentem, ne clamor
huiusmodi habeat ad superiorem accessum. Plus enim haberet oneris quam honoris, plus detractionis
quam laudis questio super deposito talis ac tanti crucesignati formata. Ergo, si placet consilium

Torna all'inizio