archidiaconi; qui convocans episcopos, cardinales, clericos ac monachos, viros ac mulieres,
quos timor Dei aliquantum tetigerat, subtraxit se a prefatorum invasorum communione
et zelo Dei ductus, ut quondam ille Onias Hebraicus sacerdos, Alpes transivit,
regem adiit, non causa accusationis, sed pro communi utilitate ęcclesię, eiusque
pedibus advolutus, flens obsecrabat, ut matri suę desolatę quantotius subveniret.
Convocatisque
episcopis, qui tunc aderant, precepit eis, ut Romam cum rege tenderent et
sinodum congregarent. Quod et sine mora factum est. Abusivus vero ille Gregorius,
qui Romanę ęcclesię cathedram regere videbatur, rogatus a rege, ut ei obviam veniret,
nichil mali conscius apud se, ut res postea declaravit, usque Placentiam venit regemque
ibi invenit. Qui ab eodem, ut decuit papam honorifice susceptus est. Non enim putabant
qui tunc aderant episcopi fore religiosum sine iudicio aliquem dampnare episcopum,
nedum tantę sedis qui videbatur pontificem. Sicque pergentes simul venerunt ad Sutrium.
Quo ubi perventum est, rogavit prefatus rex, qui tunc videbatur, pontificem sinodum
congregari. Quod concessit et decreto firmavit. Erat enim idiota et mirę simplicitatis
vir. Igitur collecta sinodo sedit qui vicem Romani pontificis habebat, et ex precepto
eius sederunt patriarchę et metropolitani et episcopi per sedes suas; inter quos tunc
forte aderat Poppo Aquileiensis patriarcha, vir eloquentissimus, et Bruno Augustensis
episcopus et Rembaldus Arelatensis archiepiscopus et alii quam plures, et questione
orta de Silvestro invasore ab omnibus iudicatum est episcopatu et presbyteratu nudatum
in monasterio diebus vitę suę tradi. De Theophylato vero supersedendum fore
iudicaverunt, maxime cum ipse Romanus pontifex se iudicaverit deponendum. De
tercio vero quid facerent, quo se verterent, quibus accusandi et testificandi adversus
iudicem non dabatur licentia? Cui cum ab episcopis supplicatum fuisset, ut causam
electionis suę promeret, ut erat idiota, omnem suę electionis puritatem aperuit. Dixit
se Dei misericordia sacerdotem fuisse boni testimonii et famę et casto corpore á
puericia semper vixisse. Quod non tantum laudabile, sed etiam quasi angelicum
tunc temporis videbatur apud Romanos. Huius rei causa multas acquisisse pecunias
dicebat, quas servabat, ut sarta tecta ęcclesię restauraret vel aliquid novi
magnique faceret in urbe Roma. Cumque sepissime tyrannidem patriciorum secum
tractaret et qualiter sine ulla cleri et populi electione pontifices constituerent, nichil
melius putabat quam electionem clero et populo per tyrannidem iniuste sublatam his
pecuniis restaurare. Quod vero ut audierunt viri religiosi, ceperunt summa cum reverentia
calliditates antiqui hostis ei insinuare et nichil quod venale sanctum esse dicebant.
His et aliis ammonitionibus illectus Spiritum sanctum cepit iam mente concipere,
et zelum Dei, quem non secundum scientiam habuerat, ipse cognoscens, his verbis
episcopos allocutus est: "Testem Deum invoco in animam meam, viri fratres, me ex
hoc facto remissionem peccatorum et Dei credidi promereri gratiam. Sed quia antiqui
hostis nunc cognosco versutias, quid mihi sit faciendum, in medium consulite?. Cui illi
respondentes dixerunt: "Tu in sinu tuo collige causam tuam, tu proprio ore te iudica.
Melius est enim tibi cum beato Petro, cuius amore hęc fecisti, pauperem hic vivere, ut
dives sis in ęternum, quam cum Symone mago, qui te decepit, in presenti divitiis nitescere
et in ęternum perire". Quibus auditis sententiam in se protulit, hoc modo dicens:
"Ego Gregorius episcopus, servus servorum Dei, propter turpissimam venalitatem symoniacę
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|