«Nec unquam est in aliquo peccatum actu, praeter originale, quin sit etiam
reatu». Ratio huius est quia actus peccati inordinatus causat maculam et reatum.
Posita autem causa non potest effectus non esse; et ideo impossibile est ut
simul dum actus peccati manet, reatus transeat. Sed quomodo hoc in originali
esse possit, supra dictum est.
«Duo enim sunt peccatorum genera». Hoc dicitur ad ostendendum quod divisio
peccati in mortale et veniale, non est univoci divisio: quia sic mortale et veniale
dicerentur duae species peccatorum: sed est divisio analogi: et propter hoc
dicuntur mortale et veniale esse genera peccatorum, quasi non communicantia
unum genus.
|
|