In locis editioribus erant aliqui vici
et ville, quibus non fuit tunc episcopus ordinatus;
et ut argumento monstrari potest loca illa in quibus
nunc est civitas sita cum agris vicinis non erant
apta perambulari terrestri itinere vel meatu
navigii. Ante Christi nativitatem per annos
.xxx. et amplius decreto senatus romani
in Europa, Asia et Affrica studio Marci Antonii consulis romani
facta est divisio itinerum de distantiis que erant
inter precipuas civitates imperio romano subiectas,
ut de ipsis distantiis omnibus per scripturas constaret,
et ex hiis scriptis confectus est codex qui Itinerarium
appellatur, quem perlegi non semel.
In ultima parte eius operis inveni rubricam de
spatio et dimensione facta ab Aquilegia usque
Bononiam, que rubrica sic stabat ut vidi: « Ab
Aquilegia usque Bononiam sunt .ccxv. millia
passuum, hoc modo: ab Aquilegia Concordiam
millia passuum .xxxi., a Concordia Altinum
.xxxi., ab Altino Patavium .xxxii., a Patavio
ad Estum .xv. , ab Este Meianum .xx. ,
a Meiano ad Vicum Varianum .xviii., a Vico Variano
Sermidum .xx., a Sermido Mutinam .xxiiii.,
a Mutina Bononiam .xviii. » Propter quod probabiliter
|
160
165
170
175
180
|