frequentatio atque continua. (3) Et vocatur periodus iste
color et fit elegantissime tribus locis, scilicet in sententia, contrario
atque conclusione. (4) In sententia hoc modo: 'Ei non
multum potest obesse fortuna qui sibi firmius in virtute quam
in casu presidium collocavit'. (5) In contrario autem sic: 'Si quis
spem mundane felicitatis penitus aspernatur, obesse sibi mundi
adversitas non valebit'. (6) In conclusione vero sic: 'Quod si
mundus transit et concupiscentia eius, non est in mundanis rebus
ullatenus confidendum ne sententiam tandem mortis cum
mundi principe subeamus'. (7) In his utique tribus locis est
frequentatio verborum maxime necessaria; potest tamen et alibi
observari.
16. (1) COMPAR.
(2) Compar appellatur quod habet in se membra orationis que
constent ex pari fere numero sillabarum, (3) ut: 'Alii fortuna
felicitatem dedit, huic virtutem industria comparavit'. (4) Nec
debemus in hac exornatione quasi pueriliter laborare ut sit par
numerus sillabarum, quia satis hoc affert usus et exercitatio facultatis.
(5) Sufficit enim ut sit vel videatur esse par numerus
sillabarum, (6) quia pluralitatem sillabarum unius membri potest
|
|