ab alio latere via pergens a Sancto Stephano in rigum de Salustiano, 
quę sunt modiola ducenta. item, Leo filius Bezonis 
et Berta uxor eius dederunt in hoc monasterio res territorii Sabinensis 
de Moiano in monte de Carro, ubi est ęcclesia Sanctę Margaritę: 
ab una parte cacumina montis secus ipsam ęcclesiam, ab 
alio latere fossatus, a tertio limites et tenens Iohannes Zaidonis 
cum consortibus, a quarto latere via veniens a cacumine montis 
et descendens in viam antiquam. in ipso plano de Moiano 
et infra hos fines medietatem in integrum, et de suprascripta 
ęcclesia cum monte de Carro, et medietatem casalis Ursi Ciabatte. 
item, Bucco et Gualafossa germani refutaverunt in 
hoc monasterio et ad domnum Hugonem abbatem roccam in 
Campo Longo, et Privatim, et Carbonianum cum illorum pertinentiis. 
item, Adalbertus filius Petri dederat res suas de 
Salisano. item, Raino filius Fulconis refutavit tertiam partem 
ęcclesię Sanctę Cęcilię et de dotalicio eius, et in Terentiano alias 
res. quodam autem tempore querelatus est domnus Hugo 
abbas pro rebus huius monasterii, idest  casalis Agulini de Terricla 
medietate; huius fines: Cisterna, et fossatus qui vadit in 
viam, et fossatus qui venit a castello Lętonis, et fossatus de Battalia 
infecta et concacata. et in alio loco curtis Sancti Petri in 
Pensile medietate. et ipsam ęcclesiam Beati Petri in integrum 
cum rebus iuxta eam, inter hos fines: a Petra Maiori usque 
Fractalem sicut currit in Toranum, et per ipsum in viam, et 
exinde in viam venientem inter casam Satulli et casam Petri 
pręsbyteri sicut vadit in lacum qui pergit in Toranum. et medietate 
ipsius molini. et medietate ipsius curtis et locorum eius 
in Sancto Marco, et Roboli, et casale Senaldi, et Liciniano, et 
Lobia, et in Spina. et in aliis locis curte Sancti Iacobi et ipsa 
ęcclesia in integrum usque Toranum, et Pontem Fractum, et viam
  |  
  |