SED CONTRA, scientia ex intellectu principiorum causatur. Sed de his quae fides
credit non possumus habere intellectum fide manente, scilicet in statu viae.
Ergo fides non potest esse de scitis.
Praeterea, scientia est effectus rationis. Sed ea de quibus est fides, sunt supra
rationem. Ergo de his quae sunt fidei, non potest esse scientia.
Praeterea, «Deum nemo vidit unquam»; Ioan. 1, 18. Sed fides proprie de Deo
est. Ergo est de non visis etc.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod ea de quibus est fides, sint ignota. Quia secundum
Gregorium, apparentia non habent fidem, sed agnitionem.
Sed ea quae non habent agnitionem, sunt ignota. Ergo ea quae fidem habent
ignota sunt.
2. Praeterea, 1 Corinth. 2, 9: «Oculus non vidit et auris non audivit, et in cor
hominis non ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se». Sed quaecumque
cognoscuntur, in cor ascendunt. Ergo fides, quae est de praedictis, est de ignotis.
3. Praeterea, omnis nostra cognitio habet ortum a sensu, secundum philosophos.
Sed ea quae cadunt sub fide, nullo modo possunt reduci ad cognitionem
sensibilem. Ergo de eis non est cognitio aliqua.
4. Praeterea, omne quod cognoscitur, est praesens aliquo modo cognoscenti.
Sed fides, ut dicit Augustinus,
est de absentibus. Ergo ea quae sunt fidei,
sunt ignota.
SED CONTRA, omnis habitus in potentia cognitiva existens facit cognoscere suum
obiectum. Sed fides est in cognitiva potentia existens sicut in subiecto, ut prius
dictum est, dist. 23, qu. 1, art., 3. Ergo ea quae sunt fidei aliquo modo cognoscuntur.
Praeterea, infidelitas est ignorantia, ut patet 1 Tim. 1, 13: «Misericordiam consecutus
sum, quia ignorans feci in incredulitate mea». Ergo fides est cognitio;
et ita credita sunt cognita.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod visio, proprie loquendo,
est actus sensus visus, sed propter nobilitatem istius sensus translatum est
nomen visionis ad actus aliarum potentiarum cognitivarum secundum similitudinem
ad sensum visus. Potest ergo attendi similitudo quantum ad genus cognitionis
tantum; et sic largo modo, improprie omnis cognitio visio dicetur; et
|
|