Notandum est autem in huius diei obsequio, quia si abbas sufficere
ualet, omnium fratrum pedes solus in hac die lauare debet; testante enim
beato Benedicto uices Christi agit in monasterio et maxime in hoc
ministerio.
<FERIA SEXTA EBDOMADAE SANCTAE>
<DE NOCTURNIS ET DIEI HORIS.> Feria sexta ante Nocturna pulsetur tabula
in claustro et ante celarium et ante domum infirmorum ad excitandos
dormientes. Post orationes solitas, sicut in quinta feria, quindecim
psalmi dicantur, candelae exstinguantur, lectiones in primo et secundo
nocturno legantur, unde lectae sunt in quinta feria. In tertio nocturno
de epistola ad Hebreos Fratres festinemus ingredi et caetera omnia usque
ad Primam, sicut in quinta feria. Ad primam pulsata tabula surgentes
nudis pedibus uadant ad monasterium et sic maneant omnes donec
impleatur diei officium nisi iussu abbatis calcientur pro nimia asperitate
frigoris. Quod si euenerit, officio tantum intererunt nudis pedibus.
Primam et omnes horas diei praeter Uesperas usque ad Uesperas sabbati
dicant sicut in quinta feria, excepto quod in quinta feria in alto cantantur
ymni, intonantur psalmi, cantantur antiphonae. In his uero duobus
diebus haec omnia in silentio et in directum dicuntur. Dicta Prima septem
psalmos et letaniam in alto dicant. Postea sedeant omnes in claustro
et inchoante abbate dicant psalterium ex integro; quo completo uadant
ad confessionem qui uoluerint usque ad horam officii.
Appropinquante hora Tercia pulsata tabula sicut solent pergant in dormitorium.
Dehinc abluti et pectinati pulsata tabula uadant ad monasterium,
et factis solitis orationibus dicant Terciam. Post Terciam pulsata tabula
pergant in capitulum; in quo uersus in silentio dicatur et sententia sicut
in quinta feria de regula legatur. Post sermonem narrentur et ordinentur
quae agenda sunt usque ad crastinum capitulum. Exeuntes de capitulo
sedeant in claustro non loquentes sed cantantes aut legentes. |
|