Ophiano et Montaliano .II., de Caput Pharphę .I., de Cerreto Malo .I., de 
Salisano et de Rocca .I., de Agello .I., de Caballaria et Quinza .I., de Bucciniano 
.I., de Monte Operis et Tribiliano .III., de podio Catino et Terraniano 
et Limisano .II., de Tribuco .II. quarum calces factas idem ipsi qui 
fecerunt per dominicas dies vel alias festivitates cum asinis suis sursum in 
montem istum ferant. de omnium hominibus castellorum per omnes ebdomadas 
.XX. homines veniant, et huic operi attentius per totam ebdomadam 
insistant. qua finita, alii .XX. homines succedant, donec omnes homines uniuscuiusque 
castelli singulas ebdomadas expleant. ex quibus exceptamus solummodo 
bonorum hominum, idest equitum personas. hęc omnia benivola voluntate 
concedimus. et si aliquid super his augendum est vel ex eis 
minuendum, consilio potius nostri conventus augere vel minuere utiliter curabimus. 
verumtamen ne ipsum relinquatur opus, sub divina institutione 
stabilimus, et anathema quod exinde concordi fecimus voluntate omnimodis 
confirmamus. quod quicumque confirmans custodierit, et adiutorium vel consilium 
bonum administraverit, perpetuis ut benedictionibus ditetur firmissime 
optamus, et constantissime rogando Domini omnipotentis clementiam flagitamus. 
amen.] 
Licet autem hanc pręfatus abbas firrniter statuerit constitutionem, 
cito tamen in illo defecit bona voluntas in operatione. 
nam velut tedium sustinebat, et opus ęcclesię negligens incipere 
formidabat. huius tamen operis occasione per omnes abbatię 
homines imposuit tributi  reddendi dationem. [quam non, ut 
finxerat, ad ęcclesię renovationem colligebat, sed in proprios libitus 
vel consanguineorum usus dispergere festinabat]. Denique 
pro eo [maxime] quod [opus hoc aut quamlibet monasterii utilitatem 
congruam incipere vel agere negligebat, et] intus vel 
extra bona huius cenobii sine retractione divastabat, quidam [hoc] 
non ferentes huius congregationis fratres, de monasterio recesserunt, 
et cum aliquibus capitaneis vel civibus Romanis [fidelibus 
aliquantis zelo rectitudinis] satagere moliebantur, ut, [salva domni 
imperatoris ęqua fidelitate,] compescerent prędictum abbatem ab 
huius monasterii divastatione, [et sacramenti quod nobis fecerat, 
rationabiliter eum facere recognoscerent pręvaricatorem, et 
ne amplius domus hęc per illum dissiparetur studerent,] donec
  |  
  |