constitutam esse gratia eius quod videtur bonum. nec sic
est intelligendum, civitatem constitutam esse gratia eius
quod videtur bonum, quod non sit constituta gratia eius
quod existit bonum. Nam cum opera nostra ordinamus
ad aliquod bonum, aliquando ad bonum illud habemus
impetum a natura, aliquando quasi ex corruptione naturae.
Bonum autem illud, ad quod omnes homines habent
impetum ex natura, sic videtur bonum quod tamen existit
bonum: huius autem est constitutio civitatis. nam (ut
dicitur primo Poli.) natura quidem impetus in omnibus
inest ad talem communitatem, qualis est communitas civitatis.
igitur per respectum ad homines civitatem constituentes,
eo quod habent naturalem impetum ad constitutionem
eius, civitas non solum constituta est gratia eius
quod bonum videtur, sed etiam quod bonum existit. Secunda
via ad investigandum hoc idem, sumitur ex parte
civitatis constituendae per comparationem ad civitates alias.
nam licet omnis communitas naturalis ordinetur ad bonum,
maxime tamen ordinatur ad ipsum communitas
principalissima: huius autem est communitas civitatis,
quae respectu communitatis domus, et vici principalissima:
existit. quare si communitas domestica ordinatur ad
bonum et etiam ad multa bona, ut supra in secundo libro
diffusius probabatur: communitas vici, quae est principalior
communitate domestica, multo magis ordinatur
ad bonum: et ad hoc communitas civitatis, quae est principalissima
communitas respectu vici, et domus, maxime
ordinatur ad bonum. hoc est ergo quod dicitur primo
Polit. quod si communitatem omnem gratia alicuius boni
dicimus constitutam, maxime autem principalissimam
omnium, et eam quae est omnium maxime principalis,
et omnes alias circumplectens, potissime gratia boni constitutam
esse contingit: haec autem est communitas politica,
quae communi nomine vocatur civitas. Advertendum
tamen, communitatem civitatis esse principalissimam
|
|