QUAESTIO 2
Deinde quaeritur, utrum cum necessitate moriendi potuit habere ea quae pertinent
ad statum gloriae. Et quia supra dictum est de his quae pertinent ad gloriam
animae; ideo quaeritur de his quae pertinent ad statum gloriae corporis,
quam in transfiguratione ostendit Matth. 17; et circa hoc quaeruntur duo:
1. Utrum illa claritas fuerit vera vel imaginaria; 2. Utrum fuerit gloriosa.
ARTICULUS 1
Utrum claritas quae fuit in Christi corpore in transfiguratione,
fuerit vera, et utrum fuerit imaginaria
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod illa claritas non fuerit vera. In illud enim dicitur aliquid transfigurari
quod non secundum veritatem ei inest, sicut dicitur 2 Corinth. 11,
quod angelus satanae transfigurat se in Angelum lucis. Sed Christus dicitur transfiguratus,
secundum quod illam claritatem demonstravit, ut patet Matth. 17.
Ergo claritas illa non secundum veritatem ei inerat.
2. Praeterea, Luc. 9: «Non gustabunt mortem nisi videant regnum Dei». Glossa
Bedae: «Idest glorificationem corporis in imaginaria repraesentatione futurae
beatitudinis». Sed quod est imaginarium, non est verum. Ergo illa claritas non
secundum veritatem ei inerat.
3. Praeterea, impossibile est quod idem corpus sit simul opacum et lucidum.
Sed secundum veritatem rei corpus. Christi opacum erat. Ergo claritas non inerat
ei secundum rei veritatem.
4. Praeterea, claritas sensibilis maxime corrumpit visum. Sed claritas illa fuit
maxima: quia super illud Matth. 17: «Resplenduit facies eius sicut sol», dicit
Glossa Hieronymi: «Deus non potest in hac vita tam clarum quid facere». Cum
ergo oculi Apostolorum non fuerint laesi in visione illius claritatis, non fuit illa
claritas sensibilis, sed solum imaginaria.
5. Praeterea, testes transfigurationis transfigurationi conformantur. Sed super
illud Lucae 9: «Apparuerunt Moyses et Elias», dicit Glossa: «Sciendum est,
non corpora vel animas Moysi et Eliae ibi apparuisse; sed ex subiecta creatura
illa corpora fuisse formata». Potest etiam credi ut angelico ministerio hoc factum
esset, ut Angeli eorum personas assumerent. Ergo nec ipsa claritas secundum
quam fuit facta transfiguratio, fuit vera, sed imaginaria.
SED CONTRA, Augustinus dicit, et supra habitum est, dist. Praeced., quod si
unum eorum quae Evangelium de Christo dicit, verum non fuit, nec alia oportet
dicere vera fuisse. Si ergo non fuit vera claritas, cum Evangelium hoc dicat,
relinquitur quod non vere comederit, nec vere passus sit; quod est haereticum.
|
|